TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sorte ergo legebatur, ut introiret in templum sacerdos. Si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur, nisi eum sacerdotem esse venturum, cuius sacrificium non esset commune cum caeteris: qui denique non in manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret. Sorte ergo quaerebatur sacerdos. Ideo fortasse et milites vestimenta Domini sortiebantur (Ioan. XIX, 24), ut quoniam in templo suo pro nobis Dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum Legis impleret. Propter quod ait: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 7). Certe ut ipse esset, qui et exspectatus in veteri Testamento, et mandato Dei videretur electus. Denique et super apostolum Matthiam sors cecidit (Act. I, 26), ne apostoli electio a mandato discrepare legis veteris videretur. (Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi. .