TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Admonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu, quam pro meritis filiorum; non enim mediocre munus est Dei, dare liberos propagatores generis, successionis haeredes. Lege Iacob duodecim filiorum generatione gaudere (Gen. XLIX, 28). Abrahae filius datur (Gen. XXI, 2). Zacharias exauditur. Divinum igitur munus, fecunditas est parentis. Agant itaque patres gratias, quia generaverunt: filii, quia generati sunt: matres, quia coniugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt. Vernet in Dei laudem terra, quia colitur: mundus, quia cognoscitur: Ecclesia, quia devotae numero plebis augetur. Nec otiose in principio (Gen. II, 24) statim Genesis Dei iussu coniugium copulatur, nisi ut haeresis destruatur. Sic enim Deus coniugium probavit, ut iungeret: sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset, pietas divina concederet. (Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino. .