Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit. Est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis: est etiam parvitas animae, et pueritia virtutis. Iuxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate virtutis; ut vir perfectus ille dicatur, qui careat errore pueritiae, et lubricum adolescentiae animi maturitate non sentiat: pusillus autem, qui nullum adhuc virtutis videatur habuisse processum. Unde illud in Hieremia, cum misereretur Dominus deflentis Ephraem, et peccata propria deprecantis: A iuventute, inquit, mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis (Ierem. XXXI, 20). Si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccavisset. Et bene utrumque dixit, et in deliciis, et puerum; est enim puer, qui non peccat: Ecce puer meus, quem elegi (Esai. XLIII, 10). Per delicias itaque peccavit, qui ita erat informatus a Domino, ut nescius esset erroris. Ergo et si puer in deliciis non fuisset, et si in virum perfectum virtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset; ut illi necesse esset veniam suorum petere delictorum, cum magis meritorum praemia sperare deberet. Quid etiam Dominus noster in Evangelio videtur exprimere, cum dicit: Nolite contemnere unum ex pusillis istis (Matth. XVIII, 10). Sed loco suo plura serventur. Ergo pusillus contrarius est magno. Et si, iuxta Apostolum, parvulus sub elementis est: Cum enim essemus parvuli, sub elementis huius mundi eramus (Galat. IV, 10): ergo magnus supra elementa mundi est. .