TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non egemus testimonio quod plurimorum sanctus Ioannes corda converterit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae suffragantur. Vox enim clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius (Esai. XL, 3; Matth. III, 6): et baptismata populis frequentata declarant conversae plebis non mediocres factos esse processus; quia dum creditur Ioanni, creditur Christo. Non enim de se, sed de Domino praedicabat praenuntius Christi. Et ideo (Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae. .