TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene ista iunguntur; numquam enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Et ideo fortasse in spiritu et virtute Eliae; quia sanctus Elias et virtutem magnam habuit et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret: virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi. In deserto Elias, in deserto Ioannes: ille corvis pascebatur, hic dumis; et calcata omni voluptatis illecebra, parcimoniam praetulit, luxumque contempsit: ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis: ille Iordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit: hic cum Domino versatur in terris, ille cum Domino apparet in gloria: hic prioris, ille sequentis Dominici praecursor adventus: ille post triennium arescentem pluviis terram rigavit, et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit. Quaeris quod triennium sit? Ecce, inquit, anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7); mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur. Unus in Patriarchis annus: denique de hominibus tunc anni proventus fuit, qualis non fuit postea super terram. Alius in Moyse et prophetis caeteris. Tertius in Domini Salvatoris adventu: Ecce, inquit, annum Domini acceptum, et diem retributionis (Luc. IV, 19). Et ille paterfamilias qui plantavit vineam, non semel exactores fructuum, sed saepius destinavit: primum servulos, secundo alios servulos destinavit, tertio autem Filium suum misit (Matt. XXI, 33 et seq.).