TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Venit ergo Ioannes in spiritu et virtute Eliae; alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus reperitur, cum dicitur: Spiritus sanctus superveniet te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35, infra). Sed fortasse hoc supra nos, et supra apostolos videatur exemplum. Nam et ille sub Elia diviso amne fluvialium recursus undarum in originem fluminis, sicut dicit Scriptura: Iordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 5) significat salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia natuturae suae, qui baptizati fuerint parvuli a malitia reformantur (Cf. August. , lib. I contra Iul. Pelag. , cap. 2). Quid quod etiam apostolis suis ipse Dominus virtutem Spiritus esse tribuendam promisit, dicens: Accipietis virtutem adveniente in vos Spiritu sancto. (Act. I, 8). Deinde in sequentibus: Factus est, inquit, subito sonus de coelo, tamquam vi magna ferretur Spiritus (Act. II, 2). Bene vi magna, quia Spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et virtus est illa, quam a sancto Spiritu apostoli consecuti sunt. .