TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 18.) Nec immerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barrabas enim patris filius Latine dicitur: illi ergo quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Ioan. VIII, 44), vero Dei Filio filium patris sui Antichristum praelaturi esse produntur. (Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit. .