Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet. In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Iesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Iudaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.