(Vers. 26.) Sed iam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et Christus in homine, et homo portavit in Christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, iuxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? .