TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Arundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu eius (Matth. XXVII, 29); ut fragilitas humana iam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput eius percutit (Marc. XV, 19), ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit. .