Sunt autem et alia bella quae vir sustinet christianus, diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus, multoque graviores domestici hostes, quam extranei. Nunc avaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio movet, nunc terrere tentant spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12). Itaque quasi quibusdam urgetur praeliis, et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis affectus.