TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed fortior dicit: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Ps. XXVI, 3). Stat in acie ferens hosti obvium pectus, etiam si quis Golias exsurgat immitis atque praecelsus (I Reg. XVII, 4); timentibus tamen caeteris, exsurget humilis quasi David, regis abiiciens arma terreni, sumens fidei tela leviora, et triplici sparto iaculum purae confessionis intorquens, persecutoris vulnerat impudentiam, contemptor minarum, negligens potestatum, etiam idoneus in quo Christus loquatur. Alibi Christus, alibi Pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur, tres loquuntur; quia vox una est Trinitatis. Huic victori, qui suo Goliam gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis Allophylis, occurrunt iuvenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: Percussit Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). Quod indicio est, victores saeculi principibus anteferri. Denique mortuis regibus, in perpetuum martyres regnum coelestis gratiae honore succedunt; et illi fiunt supplices, hi patroni.