TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Intuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28): penes Ioannem vestem purpuream (Ioan. XIX, 2): penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17): penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11); hac enim sola pro sua fuit portione contentus. Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas.