Mystice itaque istae quatuor partes, non partes vestium, sed qualitates mihi videntur esse virtutum. Alius enim de regno sublimius scripsit: alius de hominis institutione diffusius: Lucas nitorem sibi sacerdotalis vestis elegit: Marcus vero verborum textum non desideravit: denique Ioannes quasi quasdam intexit sententias, quibus vestiat fidem nostram. Nonne tibi videtur intextum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1-3)? At vero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus, sine ulla intextione verborum: Initium, inquit Evangelii Iesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1).