TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nec praeposterum iudicetur, quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim venerat salvos facere peccatores, non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute peccatoris implevit. Denique ipse ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Quia non venerat vocare iustos, sed peccatores. Sed ibi pro loco; hic et in cruce non immemor matris, appellat eam dicens: Ecce filius tuus; et Ioanni: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26 et 27). Testabatur de cruce Christus, et testamentum eius signabat Ioannes, dignus tanto testatore testis. Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae: quod non atramento scribitur, sed Spiritu Dei vivi: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 3).