Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis ante crucem stabat, et piis spectabat oculis Filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. Aut fortasse quia cognoverat per Filii mortem mundi redemptionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid additurum. Sed Iesus non egebat adiutore ad omnium redemptionem, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Suscepit quidem matris affectum, sed non quaesivit hominis auxilium. Habemus igitur pietatis magistrum: docet lectio quid maternus debeat affectus imitari, quid sequi reverentia filiorum; ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius sollicitudo materna quam suae mortis moestitia sit dolori.