TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Mysticum tamen est quod commendatur Ioanni inter caeteros iuniori: quod non otiosis auribus debemus accipere. Periculosa est enim mulieribus copula adolescentis, et species iuventutis; ne qua fortasse curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens, Mariae speciem praetendat, non imitetur affectum, sicut vulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito, ut iuniorem sequantur. Discat ergo Ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata, non usu, posteaquam peperit Verbum, et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam Dominici corporis seminavit, ex praecepto Dei societatem populi iunioris elegit.