TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quo loco uberrimum testimonium Mariae virginitatis adhibetur. Neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: Quod Deus coniunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6); sed quae propter mysterium coniugium praetexuit, completis mysteriis iam coniugio non egebat. Aut si moralia sequimur, in moerore castitas imperatur.