Hunc Ioseph iustum Lucas dixit (Luc. XXIII, 50), Matthaeus divitem (Matth. XXVII, 57). Et merito dives hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim divitem, nescivit fidei paupertatem. Dives est ergo qui iustus est. Iustus igitur sindone involvit (Ioan. XIX, 39): Israelita vero et diversos miscet virtutum odores, et aloes mittit quasi libras centum, hoc est, perfectae fidei quantitatem. Et ligaverunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis. Et posuerunt in horto (Ibid., 41), cui frequenter Ecclesia comparatur, quae diversorum habeat poma meritorum, floresque virtutum. .