TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nec otiose alius monumentum novum dixit, alius monumentum Ioseph (Ibid. et Matth. XXVII, 60). Non habebat igitur Christus tumulum suum; etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis: victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communio tumulo et Deo? Denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi (Eccles. VI, 3). Specialis igitur praeter communem omnium mortem mors Christi est: et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio Domini, sed similitudo erat cum differentia. Natus est ex Virgine, similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. Curabat aegros, sed imperabat. Aqua Ioannes baptizabat, hic spiritu (Luc. III, 16). Et mors ergo Christi communis secundum naturam corporis, specialis secundum virtutem.