TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 53.) Quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? Utique ille iustus. Bene ergo Christus monumento creditur iusti; ut habeat filius hominis ubi caput suum reclinet, et iustitiae habitatione requiescat. Bene autem novo, secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur: mystice vere quid possumus intelligere, nisi forte quia legimus: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11)? Ergo sepulcrum patens est guttur hominis, in quo perfidia lethalis et mortua verba conduntur, quod per vetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et solvitur. Est ergo e contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili verbo iustus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus virtus Christi.