TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo non supra terram, nec in terra, nec secundum carnem te quaerere debemus, si volumus invenire; nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum. Denique Stephanus non supra terram quaesivit, qui stantem te ad dexteram Dei vidit: Maria autem quia quaerebat in terra, tangere non potuit (Ioan. XXIX, 17). Stephanus tetigit, quia quaesivit in coelo; Stephanus inter Iudaeos vidit absentem: Maria inter angelos non vidit praesentem. Sed quare non potuerit illa tangere, evangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te videret, nesciebat quia tu es; sic enim habes: Conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est (Ibid. , 1). Merito tangere non potuit, quae videre non potuerat; nam qui videt tangit.