Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam Scriptura distinguit. Illa occurrit, ut Iesum videat, haec retrorsum convertitur: illa salutatur, haec redarguitur. Denique sic habes: Dicit ei Iesus: Mulier (Ioan. XX, 14). Quae non credit, mulier est, et adhuc corporei sexus appellatione signatur: nam quae credit, occurrit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, carens iam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico iuventutis, multiloquio senectutis. Dicit ergo Iesus: Mulier, quid ploras (Ibid., 25)? Quasi dicat: Non lacrymas nudas Deus, sed fidem exigit. Bonae lacrymae, si Christum agnoscas. Quem quaeris (Ibid.)? inquit. Molimina enim Dominus sera condemnat. Sed bene addidit: Quem quaeris? Non quod iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat, ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. Adest Christus, quemadmodum quaeritur? Nescitur ergo qui quaeritur, quando non cognoscitur, cum videtur. .