Denique Christum videbat, et hortulanum putabat; sic enim habes: Illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Ibid.). Etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica: etsi hortulanum putavit, tamen Dei Filium designavit: etsi adhuc non credit, tamen affectat ut credat; ipse enim corpus tulit, qui suscitavit. Ergo veniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis assumptum; doceri tamen gestit a Christo, ei fidem suam devota promittit; ut et ipsa illud iam tollat e terris, et ad dexteram Dei quaerat.