TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 37, 45.) Tot igitur adducti virtutis exemplis Petrum credimus non potuisse dubitare. Ioannem quoque credidisse manifestum est (Ioan. XX, 8), cum Salvatorem videret: qui iam tunc credidit, posteaquam vacuum corporis vidit sepulcrum. Cur ergo Lucas inducit plures fuisse turbatos? Primo omnium, quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit: deinde quia etsi Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, cum videret quod se Dominus cum corpore in ea quae vestibulis obseratis, et constructis erant septa parietibus, improvisus infunderet. Lucas ergo historice singula prosecutus est: ille finem spectavit, hic seriem. Nam utique dicendo: Tunc aperuit illis sensum, ut intelliligerent ea quae scripta sunt, etiam ipse discipulos credidisse profitetur.