TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 49.) Spiritum autem sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum esse promittit (Ioan. XX, 22): vel iisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum: Alii enim datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8 et seq. ). Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse videtur augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas Spiritum Christi, et credas de Deo Spiritum; Deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Denique ibi habes: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Ioan. loco cit.). At vero in Actibus apostolorum sic habes: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4).