TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Unde hoc convenientius arbitror, quod Dominus quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea se viderent: sed illis metu intra conclave residentibus, primo se obtulisse, postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam petisse. Vel certe (hoc quoque diligentibus scriptoribus placuisse reperio) nihil obstat si dicamus pauciores intra conclave, in monte complures fuisse.