TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Denique intra conclave, ostiis clausis, inducit Ioannes discipulos congregatos propter metum Iudaeorum (Ioan. XX, 19): quos non undecim Lucas, sed plures scripsit fuisse (Vers. 33): istos autem Matthaeus undecim solos in Galilaea convenisse non siluit. Denique sic habes: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII, 16 et 17). Quibus docendi et baptizandi tribuit potestatem. Undecim quoque discumbentibus discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit (Marc. XVI, 7), quando similiter praedicandi his per totum orbem mandat officium.