TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Multi patres per Evangelium, et multae matres quae Christum pariunt. Quis mihi igitur Christi monstret parentes? Ipse monstravit, dicens: Quae mihi est mater, aut qui fratres? . . . . Qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 48 et 50). Fac voluntatem Patris, ut Christi mater sis. Multae conceperunt Christum, et non genuerunt. Ergo quae parit iustitiam, Christum parit: quae parit sapientiam, Christum parit: quae parturit verbum, Christum parturit.