Est etiam quae parturivit iniustitiam, et peperit iniquitatem. Istis vae praegnantibus, quae corpore graves, ad evadendum periculum pigriores sunt! Istis vae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor ingeritur. His futuri signa iudicii initia sunt dolorum (Matth. XXIV, 8).