TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed cur oculum aut manum, cum abortivus et manum habeat, et oculum habeat, qui iam formatus excussus est? Unde apparet pro eo modo quo nocuit, unumquemque damnandum. Si enim catechumenum quis vel haereticus vel schismaticus tamquam de utero vel animae vel Ecclesiae parturientis excusserit, levius punitur: si fidelem, gravius. Et ideo cavendum ne cum talibus litigando Ecclesiam calces; stultas enim pugnas, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites, quibus Ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione vexetur (II Tim. II, 16). .