Docuit etiam Moyses esse praegnantem, quam si duo conculcaverint litigantes, abortivum cito incidat (Exod. XXI, 22). Et ideo bona femina litem fugiat, pacem sequatur; ut partum possit absolvere: nec novem mensium tempus exspectet, verbi partus non in tempore, sed diligentiae plenitudine est. Consummatus autem in brevi iustus explevit tempora multa (Sap. IV, 13). At contra cito anima imperfecta calcatur, et verbum quod concepit, amittit. Sed vae illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Marc. IX, 41)! Vae illi qui praegnantem calcaverit! Nam si informe adhuc pignus excluserit, pecuniae iactura est: si vero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.