TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Stellae cadent, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi viri sicut luminaria in saeculo verbum vitae continentes, illi viri de quibus Abrahae dictum est, quia sicut coelum fulget et stellae, sic et semen eius (Gen. XIII, 16). Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas convalescat: quae oportet fieri, donec Ecclesiae in omnibus virtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt, ut delictorum multitudine male consciis, futuri iudicii metu, sacri in nobis ros fontis arescat; aret enim perfidia, fides rorat. (Vers. 26, 27.) Nam virtutes in coelo commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus. .