Fortasse quemadmodum Domini exspectatur adventus; ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum: sic etiam virtutes coelorum adventu domini Salutaris ac reditu (Psal. XIII, 10), est enim virtutum Dominus, augmentum gratiae consequantur necesse est, et plenitudine divinitatis propius se infundente moveantur.