Sed sunt nubes quae, quia sic oportet, coelestis obtexunt mysterii claritatem: sunt nubes quaerore gratiae spiritalis humescant. Aspice nubem in veteri Testamento: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7). Per Moysen utique loquebatur, per Iesum Nave, qui solem statuit (Iosue X, 12); ut plenioris luminis acciperet claritatem. Ergo Moyses et Iesus nubes sunt. Aspice quia viri sancti nubes sunt, qui sicut nubes volant, et quasi columbae cum pullis. Super me nubes sunt Esaias, Ezechiel, qui mihi per Cherubim et Seraphim sanctitatem divinae Trinitatis ostendunt (Esai. LX, 8). Nubes sunt omnes prophetae: in his nubibus venit Christus. Venit in nube in Canticis canticorum, serena nube, et Sponsi refulgens laetitia (Cant. III, 11). Venit et in nube levi incarnatus ex Virgine; vidit enim propheta sicut nubem venire ab Oriente (Esai. XIX, 1). Et bene levem nubem dixit, quam terrena vitia non gravarent. Vide nubem, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35).