TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cum ergo apparuerit Christus in nubibus (Matth. XXIV, 30), concident se Tribus terrae; est enim quidam ordo criminum, et series peccatorum, quae Christi dirimatur adventu. (Vers. 29, 30.) Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. .