Nam de aqua quid loquar? Super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitur, Spiritus ferebatur (Gen. I, 2). O aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lavacrorum figura praecederet, orbem terrarum lavisti! O aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia, nec lavaris! Tu incipis prima, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis: vel potius tu facis ut finem nesciamus. Per te fetor tabidae carnis aboletur, et pereuntia situ viscera asperso sale, in multam servantur aetatem. Per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam, suavis ad voluptatem potus infunditur. Tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen Salvatori dedisti: illi nubes coeli (Esai. LX, 8), illi sal mundi (Matth. V, 13), iste fons vitae est (Ioan. VII, 38). Quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris infusa non deficis: sed intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem inhalas, aut succum infusa fertilem praestas, aut rigatu superfusa ad commodum subministras; ne siccatis exinanita vitalibus, solemnes neget terra proventus. Omnium elementorum substantia, coelum, aer, mare, et terra te reddunt. Te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, vomuit petra (Exod. XVII, 6): te, cum de latere Salvatoris erumperes, percussores viderunt, et crediderunt (Ioan. XIX, 34): et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis, et spiritus (I Ioan. V, 8). Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem. (Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. .