TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Regnum Dei non est de hoc mundo. Non ergo aequalitatis homini ad Deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim Christus est plena imago Dei, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem: iustus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas verbi Dei perceptione despiciat, quo alimur in vitam; unde et corpus Christi edimus (De conseq. dist. 2, cap. In quibus, § Corpus), ut vitae aeternae possimus esse participes. Non enim victus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae coelestis et vitae: neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis (Vers. 30); sed quia sicut secundum divinam similitudinem iudicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatemque condemnans: ita et apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.