TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Convertamur igitur, et caveamus ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Si Petrus aliquando convertitur, qui ad primam Domini secutus est vocem (Matth. IV, 20), quis potest dicere cito se esse conversum? Cave ergo iactantiam, cave saeculum; ille enim confirmare iubetur fratres suos qui dixit: Omnia dimisimus, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28).