TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Denique ait: Transfer a me calicem istum, quasi homo mortem recusans, quasi Deus sententiam suam servans; oportet enim mori nos saeculo, ut resurgamus Deo; ut iuxta divinam sententiam lex maledictionis, resoluto in terrae limum naturae fine, solvatur (Gen. III, 19). Quod autem ait: (Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat. .