Suam ad hominem retulit: Patris, ad divinitatem; voluntas enim hominis temporalis, voluntas divinitatis aeterna. Non alia voluntas Patris, alia Filii; una enim voluntas, ubi una divinitas. Disce tamen Deo esse subiectus; ut non quod ipse vis eligas, sed quod Deo scias esse placiturum.