Deinde verborum ipsorum proprietatem consideremus: Tristis est, inquit, anima mea (Matth. XXVI, 38). Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4). Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera. Denique, Spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum; non me fefellit, ut aliud esset, aliud videretur. Tristis videbatur, et tristis erat, non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Caeterum quam constanter se morti obtulerit, Scriptura declarat (Ioan. XVIII, 4); quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmavit, trepidos provocavit, proditorem osculi dignatione suscepit.