TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 49-51.) Nec discipulorum studia defuerunt. Denique Petrus eruditus in Lege, promptus affectu, qui sciret Phineae reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum (Psal. CV, 31). Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subiecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34). Peccatis, inquit, vestris venditi estis (Esai. L, 1). Venditio propter peccata nostra: propter bonitatem autem Dei redemptio peccatorum. Aut si Petrus volens (24, quaest. 1, c. Si Petrus) percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans (Esai. XXXV, 10) et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt; eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.