Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est qui accepit claves regni coelorum (Matth. XVI, 19): ille enim condemnat, qui et absolvit; quoniam idem et ligandi et solvendi adeptus est potestatem (Ibid.). Tollit autem male audientis: tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. .