Caveamus ne cui tollatur auricula. Legitur passio Domini: si ad divinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam aestimari: sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Ergo cum legimus teneri Iesum, caveamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum divinitatem teneri, teneri invitum, teneri quasi infirmum. Tenetur quidem, et ut dixit Ioannes (Ioan. XVIII, 12), ligatur secundum corporis veritatem: sed vae illis qui ligant Verbum! Ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant: ligant qui praescium non putant, qui omnipotentem non confitentur. Mala vincula Iudaeorum quibus non Christum ligant, sed seipsos alligant. Ligatur autem in domo non pii alicuius et iusti, sed in domo Caiphae (Ioan. XI, 50), hoc est, in impia domo; ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur. Quam amentes igitur qui beneficia divina confitentur, et beneficiorum auctorem persequuntur! .