TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum eius nec ab evangelistis potuerit comprehendi. Itaque Petrum prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70). Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68), qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere. Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur. .