Quid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Iesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67), cum Iesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi. Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cuius maiestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis? Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13): Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit? .