TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Denique secundum Matthaeum proditus quod cum Iesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem (Matth. XXVI, 72). Hoc idem et in tertia voce uterque, de quibus proposuimus, evangelista; cum iuramento enim respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negavit Petrus, non tamen peieravit; quia nec Dominus peieraturum esse memoraverat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est iusiurandum! .