TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ioannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Ioan. XVIII, 17). Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1). Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subiecit: Qui suscitavit eum a mortis (Ibid.); ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (I Tim. II, 5). Prius utique mediatorem Dei quam hominum nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur.