TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset, Ioannes scripsit negasse (Ioan. XVIII, 25). Et bene negavit, quia ex eius dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo visus esset, negavit, et hoc de superioribus derivatur: Cum illo quem hominem nuncupatis, non fui: sed a Dei Filio non recessi.